| cvi tv lacte favos et miti dilve baccho cui tu liba | 1.344.1 |
| de lacte, melle, vino. nam superfluum est quod quidam dicunt, | |
| contra religionem dixisse Vergilium, licere Cereri de vino sacri- | |
| ficari: pontificales namque hoc non vetant libri. quod autem ait | |
| Plautus {⁴³in Aulularia}⁴³, cuius illi utuntur exemplo, "Cererin | 5 |
| nuptias facturi estis, qui sine temeto huc advenitis?" non | |
| est huic loco contrarium: nam aliud est sacrum, aliud nuptias Ce- | |
| ceri celebrare, in quibus re vera vinum adhiberi nefas fuerat, quae | |
| Orci nuptiae dicebantur, quas praesentia sua pontifices ingenti sol- | |
| lemnitate celebrabant. alii hunc locum aliter accipiunt, ut 'miti | 10 |
| Baccho' non sit septimus, sed dativus et duo numina intellegamus, | |
| Liberi et Cereris—nam supra quoque ait 'in primis venerare deos': | |
| ut sit sensus, cui Cereri et miti Baccho, {⁴³id est Libero patri,}⁴³ favos | |
| lacte dilue, id est eis sacrifica melle et lacte permixtis. |