| {⁴³conveniat expediat, ut "remis convellere marmor | 1.3.1 |
| conveniat", vel certe aptum sit.}⁴³ qvae cvra bovm qvi cvltvs | |
| h. s. p. aut in sequenti epexegesis est, ut hoc sit 'qui cultus ha- | |
| bendo sit pecori', quod est 'quae cura boum': aut certe κατ’ ἐξοχήν | |
| ait boves et postea intulit cetera {⁴³pecora}⁴³, ut maius animal separaret | 5 |
| a minoribus, sicut de hominibus facit, dicens "reliquias Danaum | |
| atque inmitis Achilli". habendo {⁴³autem}⁴³ dum habentur, ut | |
| habeantur. {⁴³et alibi "sed picis in morem ad digitos | |
| lentescit habendo". dativum ergo pro genetivo posuit; nam 'habendo- | |
| rum pecorum' facit, sicut 'apium parcarum'. et cultum hic habitudi- | 10 |
| nem corporis significat, alias ornatum: Sallustius "cultu corporis or- | |
| nata egregio" et "cultu quam maxime miserabili Romam venit". | |
| alias ad animum refertur, ut "quis neque mos neque cultus erat", | |
| Sallustius "indocti incultique vitam sicuti peregrinantes trans- | |
| igere".}⁴³ | 15 |