| praecipites caelo labi sequitur vulgi opinionem: non | 1.366.1 |
| enim omnia prudenter a poeta dicenda sunt. quod autem videmus | |
| e caelo stellas quasi labi, ἀπόῤῥοιαι sunt ignis aetherii, quae fiunt | |
| cum vehementior ventus altiora conscenderit et trahere exinde ali- | |
| quas particulas coeperit, quae simulant casum stellarum. nam | 5 |
| stellae cadere non possunt: quarum natura est, ut stent semper, | |
| unde et stellae vocantur. sane sciendum est, {⁴³ut ait Aratus,}⁴³ | |
| ab illa parte ventum flaturum, in quam ignis ille ceciderit. |