| nvmqvam inprvdentibvs i. o. alii 'in' vacare volunt, | 1.373.1 |
| alii augendi habere significationem, ut sit, numquam imber obfuit | |
| valde prudentibus: quae res non valde sunt idoneae. unde melius | |
| est ita intellegere: numquam imber obfuit non ante provisus, tam | |
| sui clara dat signa: ut 'inprudentibus' ignaris accipiamus. nam hoc | 5 |
| dicit: numquam nescienti nocet imber, quia se designat ante ven- | |
| turum. et scimus leviora esse mala, quae ex opinione contingunt. |