| et veterem in limo ranae cecinere qverellam fa- | 1.378.1 |
| bula duplex est: nam ut Ovidius dicit, Ceres cum Proserpinam | |
| quaereret, ad relevandam sitim accessit ad quendam fontem. tunc | |
| eam Lycii rustici a potu prohibere coeperunt: et conturbantes pe- | |
| dibus fontem cum contra eam emitterent turpem naribus sonum, | 5 |
| illa irata eos convertit in ranas, quae nunc quoque ad illius soni | |
| imitationem coaxant. sed hoc non est valde aptum: nam illa magis | |
| insultatio fuerat, quam querella, et poenam sacrilegii iuste pertu- | |
| lerant. unde magis Aesopus est sequendus, qui hoc dicit: cum | |
| Iuppiter reges omnibus animalibus daret et ranis dedisset colendum | 10 |
| brevissimum lignum, illae questae et aspernatae sunt. tunc eis hy- | |
| drum iratus Iuppiter dedit, qui vescitur ranis. |