| iam varias pelagi volvcres et qvae asia circvm | 1.383.1 |
| dvlcibvs i. s. r. p. c. haec est vera lectio, et sensus talis est: | |
| iam varias pelagi volucres et eas, quae circum Asia prata rimantur | |
| in dulcibus stagnis Caystri, videas certatim largos umeris infundere | |
| rores et cetera. nam si 'iam variae' legeris, sensus nulla ratione | 5 |
| procedit. Caystrus autem fluvius est, Asia vero palus, unde fecit | |
| 'prata Asia'. et de palude Asia 'A' longa est; nam de provincia corripit | |
| 'A', ut "Europa atque Asia pulsus". et est Homericus versus | |
| Ἀσίῳ ἐν λειμῶνι Καυστρίου ἀμφὶ ῥέεθρα. |