| dilectae thetidi alcyones Ceyx, filius Luciferi, habuit | 1.399.1 |
| uxorem Alcyonen. a qua cum prohibitus isset ad consulendum | |
| Apollinem de statu regni sui, naufragio periit. cuius corpus cum | |
| ad uxorem delatum fuisset, illa se praecipitavit in pelagus. postea | |
| miseratione Thetidis et Luciferi conversi sunt ambo in aves mari- | 5 |
| nas, quae alcyones vocantur. sane sciendum est, quia, cum de | |
| muliere dicimus, 'haec Alcyone' facit; cum de avibus, 'hic' et 'haec | |
| alcyon' et 'hi' et 'hae alcyones'. istae autem aves nidos faciunt in | |
| mari media hieme: quibus diebus tanta est tranquillitas, ut pe- | |
| nitus nihil in mari possit moveri. inde etiam dies ipsi Alcyonia | 10 |
| nominantur. non ore solvtos scilicet 'maniplos'. alii 'soluto | |
| ore' accipiunt, id est nimium patenti. |