| neqviqvam seros exercet noctva c. id est non. 'no- | 1.403.1 |
| ctua' autem avis est lucifuga, quae significat pluviam si cecinerit | |
| post solis occasum. de hac autem talis est fabula. Nyctimone | |
| postquam cum patre concubuit et agnovit facinus esse, in silvis se | |
| abdidit et lucem refugit, ubi deorum voluntate conversa est in | 5 |
| avem, quae pro tanto facinore omnibus avibus est admirationi. | |
| neqviqvam non: Persius "nequiquam fundo suspiret | |
| nummus in imo", item Vergilius "et summo clipei nequiquam | |
| umbone pependit". |