havd eqvidem credo proponit sibi quaestionem acerri- 1.415.1
mam et de intima philosophia, quam tamen tota facilitate dissolvit.
nam quaerit, cur homines, quos constat esse prudentiores animali-
bus, per se non sentiant qualitatem aeris futuri, sed eam magis
ex aliis animalibus colligant. et hoc dicit: homines prudentiam 5
habere naturalem et suo iudicio posse vel laetos esse vel tristes:
quae res in haec animalia cadere minime possunt, quae nihil suum
habent, sed naturam aeris sequuntur et pro eius qualitate aut laeta
videntur aut tristia, nec praedicere aeris naturam videntur, sed
eam vel prosperam vel adversam advenientem sequuntur. nos vero 10
et laeti esse inter nubila possumus et in serenitate solliciti.