| glavco hic piscator fuit de Anthedone civitate. qui cum | 1.437.1 |
| captos pisces super herbam posuisset in litore et illi recepto spi- | |
| ritu maria rursus petissent, sensit quandam herbarum potentiam, | |
| quibus esis conversus est in numen marinum. Panopea autem | |
| nympha est marina. inoo melicertae patronymicon est a matre | 5 |
| Ino. sane Ino et Melicerta postquam sunt in numina commutati, | |
| graece Palaemon et Leucothea sunt appellati, latine Portunus et | |
| Mater Matuta. |