| ille etiam extincto miseratvs c. r. bonum epilogi | 1.466.1 |
| repperit locum, ut in Augusti gratiam defleat Caesaris mortem. | |
| constat autem, occiso Caesare in senatu pridie iduum Maiarum | |
| solis fuisse defectum ab hora sexta usque ad noctem: quod quia | |
| multis tractum horis est, dicit 'aeternam timuerunt saecula noctem'. | 5 |