| nec repetita seqvi cvret proserpina matrem Ceres | 1.39.1 |
| cum raptam a Plutone Proserpinam filiam diu quaesisset, tandem | |
| aliquando eam esse apud inferos comperit. pro qua re cum Iovis | |
| implorasset auxilium, ille respondit posse eam reverti, si nihil apud | |
| inferos gustavisset. illa autem iam Punici mali in Elysio grana | 5 |
| gustaverat. quam rem Ascalaphus, Stygis filius, prodidit: unde | |
| Proserpina ad superos remeare non potuit. hinc ait Lucanus | |
| "quae te detineant Hennaea dapes". quam necessitatem | |
| modo Vergilius Proserpinae tribuit voluntati. sane Ceres a Iove | |
| postea meruisse dicitur, ut Proserpina sex esset cum matre mensi- | 10 |
| bus, sex cum marito: quod ideo fingitur, quia Proserpina ipsa est, | |
| quae et Luna, quae toto anno sex mensibus crescit et sex deficit, | |
| scilicet per singulos menses quindenis diebus, ut crescens apud su- | |
| peros, deficiens apud inferos esse videatur. {⁴³et 'sequi curet Proser- | |
| pina matrem' ad admirationem Elysiorum posuit, quod matri prae- | 15 |
| lati sint.}⁴³ |