dii patrii patrii dii sunt, qui praesunt singulis civita- 1.498.1
tibus, ut Minerva Athenis, Iuno Karthagini. indigetes indigetes
proprie sunt dii ex hominibus facti, quasi in diis agentes, abusive
omnes generaliter, quasi nullius rei egentes. vestaqve mater
qvae tvscvm tiberim et romana p. s. poetice: nam verum nomen 5
eius numinis, quod urbi Romae praeest, sciri sacrorum lege pro-
hibetur: quod ausus quidam tribunus plebis enuntiare in crucem
levatus est.