| SERVII GRAMMATICI | |
| IN VERGILII GEORGICON LIBRVM SECVNDVM | |
| COMMENTARIVS. | |
| hactenvs arvorvm cvltvs et sidera caeli mire iteravit | 2.1.1 |
| illum versum "quid faciat laetas segetes, quo sidere | |
| terram". in hoc autem libro exsequitur culturam agri consiti, qui | |
| omnium arborum continet genera. et sciendum est, Vergilium vites | |
| quoque arbores dicere, ut "nec setius omnis in unguem | 5 |
| arboribus positis secto via limite quadret". et 'hactenus', ut | |
| multi volunt, una pars orationis est, et est adverbium significans | |
| 'hucusque'. alii duas partes volunt, pronomen et adverbium, ut | |
| sit 'tenus hac', sicut "et crurum tenus a mento pale- | |
| aria pendent"; sed melius est unam partem accipere orationis 'hac- | 10 |
| tenus'. sidera caeli pleonasmos est: nec enim alibi, nisi in | |
| caelo, sunt sidera. |