vindemia cum vindemiam numero singulari dicimus, unius 2.6.1
anni significamus; cum plurali, multorum, ut messem et messes,
hiemem et hiemes: haec enim semel tantum annis quibusque con-
tingunt. multi tamen volunt vindemiam esse totius orbis genera-
liter, vindemias singularum partium, ut plus significet singularis 5
numerus, quam pluralis, sicut plus est cum dicimus 'per terram
pluit', quam 'per terras pluit': tunc enim omne elementum, non
terras aliquas significamus.