| vere novo gelidvs canis cvm m. v. liqvitvr {⁴³novum | 1.43.1 |
| multa significat: nam et recens aliquid novum dicitur, ut ipse ait "lac | |
| mihi non aestate novum", id est recens; novum dicitur et magnum, | |
| ut "Pollio et ipse facit nova carmina". modo autem}⁴³ novum ver | |
| ideo ait, quia anni initium mensis est Martius. et sciendum est, | 5 |
| decem tantum menses fuisse apud maiores. Martium autem anni | |
| principium habere voluerunt propter Martem suae gentis auctorem. | |
| {⁴³quod multis firmatur auctoribus: Nigidius in sphaera graecanica novum | |
| annum aequinoctium vernale memorat; Varro epistolicarum quaestio- | |
| num "inter mensem Februarium, qui tunc esset extremus, et | 10 |
| inter calendas Martias, quae tunc erant primae"; Atta "annum | |
| novum voluerunt esse primum mensem Martium" et alibi "ma- | |
| iores Martium primum habuerunt".}⁴³ Aprilis {⁴³vero}⁴³ dictus est, quasi | |
| terras tepore aperiens; Maius a Maia; Iunius a Iunone, quamquam | |
| alii a maioribus et iunioribus hos duos menses velint esse nomi- | 15 |
| natos: nam antea populus Romanus in centurias iuniorum et senio- | |
| rum divisus fuerat. reliqui iam a numero nominabantur quintilis, | |
| sextilis, september, october, november, december. et hi erant tan- | |
| tum decem menses: duo vero propter rationem signorum anni in- | |
| tercalabantur, qui postea a Iano et a Februo nominati sunt. Fe- | 20 |
| bruus autem est Ditis pater, cui eo mense sacrificabatur. quintilis | |
| et sextilis mutati sunt postea in honorem Iulii Caesaris et Augusti: | |
| unde sunt Iulius et Augustus. sic Ovidius in fastis. ergo 'vere | |
| novo' et anni initio accipimus et prima parte veris. nam anni | |
| quattuor sunt tempora divisa in ternos menses, qui ipsorum tem- | 25 |
| porum talem faciunt discretionem, ut primo mense veris novum di- | |
| catur ver, secundo adultum, tertio praeceps, sicut etiam Sallustius | |
| dicit ubique. item nova aestas, adulta, praeceps; sic autumnus | |
| novus, adultus, praeceps; item hiems nova, adulta, praeceps vel | |
| extrema: unde est "extremae sub casum hiemis i. v. s". | 30 |
| sane sciendum Xenophontem scripsisse unum librum oeconomicum, | |
| cuius pars ultima agriculturam continet: de qua parte multa ad | |
| {⁴³suum}⁴³ hoc opus Vergilius transtulit, sicut etiam de georgicis Mago- | |
| nis Afri, Catonis, Varronis, Ciceronis quoque libro tertio oecono- | |
| micorum, qui agriculturam continet: nam primus praecepta habet, | 35 |
| quemadmodum debeat mater familias domi agere, secundus, quem- | |
| admodum foris pater familias. illud quoque sciendum est, in his | |
| libris non esse obscuritatem in quaestionibus sicut in Aeneide, nisi | |
| in paucis admodum locis; sed in hoc tantum esse difficultatem, ut | |
| res positas intellegamus, id est τὸ κείμενον, sicut haec prima quo- | 40 |
| que eius praecepta significant. nam hoc dicit, agrum fertilem, id | |
| est pinguem et herbosum, bis debere arari: semel verno tempore, | |
| ut et herbae adhuc tenerae et sine semine avellantur, et aestatis | |
| calore vel superfluus umor siccetur vel glebarum putrefiat durities, | |
| et semel autumnali {⁴³arandum}⁴³ cum seminibus: agrum vero tenuem | 45 |
| et sterilem autumnali tantum tempore arandum, ne, si etiam verno | |
| araveris, exiguus eius umor siccetur aestate. canis montibvs | |
| albis ex nive. |