| pelagoqve volans da vela patenti simplici generi | 2.41.1 |
| carminis praesta favorem, ut 'vela' favorem accipiamus, 'patens | |
| pelagus' carminis facilitatem. hoc autem carmen facile esse, ipse | |
| significat dicens et 'in manibus terrae', hoc est in facili et in | |
| promptu res posita est, et 'non ego cuncta meis amplecti versibus | 5 |
| opto', id est non sum universa dicturus; nec enim possum: qua re | |
| et suam verecunde extenuat possibilitatem, et Maecenatis auribus | |
| ex sui carminis brevitate blanditur. alii aliter accipiunt: constat | |
| Maecenatem fuisse litterarum peritum et plura composuisse carmina | |
| -nam etiam Augusti Caesaris gesta descripsit, quod testatur Ho- | 10 |
| ratius dicens "tuque pedestribus dices historiis proelia Cae- | |
| saris, Maecenas, melius ductaque per vias regum colla | |
| minacium"—, ut hoc nunc dicat: 'inceptumque una decurre labo- | |
| rem', id est adesto et simul scribamus; licet enim quae tu scribis | |
| esse constet ingentia, meum autem carmen et breve sit et totum | 15 |
| id explicare non possim, debes tamen favere minoribus: ut 'pela- | |
| goque volans da vela patenti' sit ingentia scribe, et 'primi lege | |
| litoris oram' fave minora scribenti. |