qvippe solo natvra svbest quia, ut supra diximus, | 2.49.1 |
naturaliter rerum omnium mater est terra et universa intra se con- | |
tinet semina: hinc est 'quippe solo natura subest'. nam natura | |
dicta est ab eo, quod nasci aliquid faciat. mire autem ait 'subest', | |
id est inest latenter; nam non apparet: unde Epicurei dicunt nihil | 5 |
esse, quod non habeat originem sui; nam hoc est "gigni de ni- | |
hilo nihilum: in nihilum nil posse reverti". |