| sed trvncis oleae melivs quia supra ait "trudi- | 2.63.1 |
| tur e sicco radix oleagina ligno". et iam redit ad eos modos, | |
| quos invenit industria. dicendo autem 'melius' ostendit etiam alias | |
| arbores ex truncis posse procreari. sane olea est arbor ipsa, unde | |
| derivatio est oleum; oliva vero fructus ipse, unde olivum dicitur. | 5 |
| legimus tamen olivam et de arbore, ut "incumbens tereti Damon | |
| sic coepit olivae". |