| steriles platani malos gessere v. dicit quid in quam | 2.70.1 |
| arborem debeamus inserere: in arbuto nucem, in platano malum, | |
| in fago castaneam, in orno pirum. sed 'castaneae fagos' eget ex- | |
| positione; non enim in castanea fertili infecunda fagus inseritur: | |
| unde aut hypallage est, ut 'castaneae fagos' sit pro 'fagi casta- | 5 |
| neas'; aut est mutanda distinctio, ut sit 'et steriles platani malos | |
| gessere valentes castaneae',—id est infecundae arbores platani | |
| fortes ramos castaneae portaverunt—'fagos ornusque incanuit | |
| albo flore piri': secundum quam distinctionem 'fagos', licet brevis | |
| sit 'gos', finalitatis tamen ratione producitur; 'fagos' enim incipit | 10 |
| graecus esse nominativus singularis, non pluralis noster accusativus. | |
| alii neutrum probant et ita accipiunt 'castaneae fagos, piri flore | |
| ornus incanuit', ut similiter 'fagos' nominativus sit graecus. {⁴³et | |
| aliter: alii legunt 'et steriles platani malos', ut subintellegas 'inserit'. | |
| si ita legendum erit, in sequenti sensu hypallage est, ut sit 'valentes | 15 |
| fagi gessere castaneas'.}⁴³ |