pvrpvreae purpurei coloris: preciaeqve hae cito ma- 2.95.1
turescunt: unde et preciae dictae sunt, quasi praecoquae, quod ante
alias coquantur. qvo te carmine dicam raetica hanc uvam
Cato praecipue laudat in libris, quos scripsit ad filium; contra Ca-
tullus eam vituperat et dicit nulli rei esse aptam, miraturque cur 5
eam laudaverit Cato. sciens ergo utrumque Vergilius medium te-
nuit, dicens 'quo te carmine dicam Raetica'?