| tmolivs adsvrgit qvibvs et rex ipse phanaevs duplex | 2.98.1 |
| est hoc loco expositio. nam alii volunt sine vitio in subauditione | |
| esse posita quae aperte dicere non possumus, ut sit 'quibus vinis | |
| assurgit', id est cedit, 'vinus Tmolius et Phanaeus': quod si aperte | |
| dicatur, est utrumque vitiosum—tamen 'vinus' de Graeco traxit, | 5 |
| nam οἶνος dicunt. pleraque autem subaudiri, quae aperte non pos- | |
| sumus dicere, et ipse alibi docet, dicens de Allecto "nec dextrae | |
| erranti deus afuit", et Sallustius, qui ait "quis a Sertorio tri- | |
| plices insidiae per idoneos saltus positae erant: prima" et | |
| subaudiendum reliquit 'insidia', quod penitus dicere non possumus. | 10 |
| alii autem ad superiora referunt, ut 'quibus' non ad vina referamus, | |
| sed ad vites, ut sit 'quibus vitibus cedit Tmolius et Phanaeus, | |
| montes vitibus consiti': et est figura, qualis illa in Aeneide | |
| "me puer Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno | |
| Hesperiae fraudo", scilicet Ascanium, non quem caput. et Tmo- | 15 |
| lius mons est Ciliciae, Phanaeus mons in promuntorio Chii, dictus | |
| a Phanaeo rege. ut autem 'assurgit' cedit sit, tractum est a se- | |
| dentibus, qui in honorem alicuius surgere consueverunt. rex | |
| ipse phanaevs de Lucilio hoc tractum est, qui ait Χῖός τε δυνά- | |
| στης, id est οἶνος. | 20 |