| flos ad prima tenax prime, maxime. et est nomen pro | 2.134.1 |
| adverbio, sicut "et pede terram crebra ferit" pro | |
| 'crebro'. animas δύσπνοιαν, id est pulmonis vitiosum anhelitum, | |
| quod exprimit subdens 'senibus medicantur anhelis'. olentia | |
| ora putentia, id est δυσωδίαν oris. notandum sane, uni tantum | 5 |
| arbori incubuisse Vergilium et expressisse ubi sit, qualis sit, cuius | |
| potestatis sit, sicut in quarto de herba amello: quod qui | |
| de arboribus aut herbis dicunt in omnibus exsequuntur. {⁴³et aliter: | |
| 'olentia' et ad animas est referendum, et subaudiendum 'male olentia': | |
| sic Plautus in milite glorioso "tum in Apulis non sum | 10 |
| natus, non sum animula". 'anhelis' autem illis, qui anhelant et | |
| deficiunt.}⁴³ |