| non tavri spirantes n. i. i. s. i. d. h. quales fuerunt | 2.140.1 |
| in Colchide, civitate Scythiae: nam hoc habet fabula. Iason Col- | |
| chos profectus ad tollendum vellus aurem, quod dicaverat Marti | |
| Phryxus, Medeae auxilio et pervigilem draconem occidit et eius | |
| dentes sevit, iunctis tauris ignem efflantibus: unde nati armati sunt, | 5 |
| qui primum fecerunt impetum in Iasonem frustra, postea mutuis | |
| se vulneribus conciderunt. has autem ei condiciones Aeetes rex | |
| proposuerat, cui Apollo responderat, tam diu eum fuisse regnatu- | |
| rum, quam diu illud vellus fuisset in templo. {⁴³et aliter: ut factum | |
| est in Colchide. et hic est hydrus, quem Cadmus in Boeotia occidisse | 10 |
| fertur, cuius dentes ipse partim ibidem sevit, partim Aeetes in Colchide, | |
| ex quibus utrique seges armatorum hominum nata est. tauri autem | |
| hi sunt, quos ignem flantes Aeetae imperio Iason iunxit, unguento | |
| usus, quod ei Medea dederat.}⁴³ |