| hinc albi clitvmne greges vocativus est 'Clitumne'. | 2.146.1 |
| Clitumnus autem fluvius est in Mevania, quae pars est Vmbriae, | |
| partis Tusciae: de quo fluvio, ut dicit Plinius in historia naturali, | |
| animalia quae potaverint, albos creant. {⁴³clitvmne Clitumnus | |
| amnis est Vmbriam a Tuscia dividens. significat autem boves Meva- | 5 |
| nienses, qui sunt albi. alii sic: Clitumnus et deus et lacus in finibus | |
| Spoletinorum, ex quo bibentia pecora alba fiunt.}⁴³ maxima tavrvs | |
| victima quia triumphantes de albis tauris sacrificabant. |