| nec miseros fallvnt aconita legentes mira arte | 2.152.1 |
| usus est, ut excusaret rem, quam negare non potuit; nam aconita | |
| nascuntur in Italia: sed non ea obesse dicit, quia sunt omnibus | |
| nota. haec autem herba nata dicitur de spumis Cerberi, quo tem- | |
| pore eum Hercules ab inferis traxit. quae quia in saxis et cotibus | 5 |
| nascitur, aconitum dicitur ἀπὸ τῆς ἀκόνης, id est a cote: et dicimus | |
| τὸ ἀκόνιτον καὶ τὰ ἀκόνιτα. |