forsitan et scrobibvs qvae s. f. q. ut etiam supra 2.288.1
diximus, 'scrobes' masculini sunt generis: nam et Cicero in
oeconomicis sic dicit, et Plautus ait "sexagenos {⁴³in dies}⁴³ scrobes".
minor autem est Lucani et Gracchi auctoritas: nam Lucanus ait
"exigua posuit scrobe", Gracchus abunde fossa 5
"scrobis est", quod exemplum in Terentiano est. qvae sint fa-
stigia fastigium et summae et imae partis possumus dicere, sicut
altum et mare et caelum dicimus: hinc est "caelumque profun-
dum", cum et puteus sit profundus. {⁴³'fastigia' infimas altitudines di-
xit, 'scrobibus' pro humillima scrobe posuit, ut "hic plantas 10
tenero abscidens de corpore matrum deposuit sulcis" et rursus
"omnibus est labor impendendus et omnes cogendae in
sulcum ac multa mercede domandae".}⁴³