svb ipsvm arctvrvm id est autumnali tempore, quo arctu- 1.67.1
rus oritur. et sciendum quia 'sub' praepositio, quando tempus si-
gnificat, accusativo gaudet, ut hoc loco 'sub arcturum', id est circa
arcturum, item "aut ubi sub lucem densa inter nubila
sese", et "sub noctem cura recursat" et item "sub 5
lucem exportant calathis". {⁴³hoc autem est tum cum iam pluere
. . . : arcturus enim pluviarum et tempestatum <sidus est.>
arcturus autem idem arctofylax, quia post u<rsae caudam> locatus sit;
idem bootes, quod boves cum plau<stro agat.> alii Arcadem fuisse
filium Callistus et Iovis <dicunt: qui> cum matrem in figuram ursae 10
Iunonis <ira transfiguratam> vellet occidere, ambo in caelum <a Iove
translati sunt, et> ille arcturus, illa Helice dicta. alii <hunc Icarium
volunt> esse, qui a pastoribus, quod eos vino tunc <primum reperto>
ebrios fecerat, veluti dato veneno occisus <est. ipsius> manu adiecti
sunt deletis duobus, quorum <alter totus legi> potuit 'ipsis officiant se- 15
getes ne frugibus illic'; ex altero hoc tantum 'ne deserat umor harenam'.}⁴³