non alios prima c. o. m. hoc secundum licentiam poe- 2.336.1
ticam dixit; nam falsum est. constat enim post factum mundum
ex qualitate solis tempora esse divisa. {⁴³et aliter: si crescit, deficit:
in quo videtur secutus Epicurum, qui ait, omnia, quae orta, occidunt
et aucta senescunt. Varro autem in satura, quae inscribitur de salute, 5
sic: mundum haud natum esse, neque mori; Plato autem, non natum
aut mori; Metrodorus autem, neque natum neque mori; Zenon, ex hoc
mundo quamvis aliqua intereant, tamen ipsum perpetuo manere, quia
inhaereant ei elementa, e quibus generantur materiae, ut dixit crescere
quidem, sed ad interitum non pervenire, manentibus elementis, a quibus 10
revalescat.}⁴³