| non aliam ob cvlpam baccho c. o. a. victimae numi- | 2.380.1 |
| nibus aut per similitudinem aut per contrarietatem immolantur: | |
| per similitudinem, ut nigrum pecus Plutoni; per contrarietatem, ut | |
| porca, quae obest frugibus, Cereri, ut caper, qui obest vitibus, Libero, | |
| item capra Aesculapio, qui est deus salutis, cum capra numquam | 5 |
| sine febre sit. 'aris' autem 'omnibus' non sine causa dixit; nam | |
| cum numinibus ceteris varie pro qualitate regionum sacrificetur— | |
| ut Veneri Paphiae tantum de ture, unde est "haud equidem tali | |
| me dignor honore", Genetrici vero, id est Romanae, etiam de | |
| victimis—, Libero ubique caper immolatur. {⁴³quia vites, quae in | 10 |
| honore ipsius fuerant, ab eo comestae sunt, iratus Liber pater eum occidi | |
| fecit et ei tolli utrem, in quo mitti vinum fecit pro eius vindicta.}⁴³ |