| mollibvs in pratis vnctos salvere p. v. unctos vel | 2.384.1 |
| oleo vel lexiva. 'in pratis' autem ideo, ne laederentur cadentes. | |
| utres vero fiebant ad insultationem etiam mortuorum caprorum, ne | |
| quid ex his esset, quod non sentiret iniuriam. salvere per | |
| vtres secundum artem locutus est: nam 'salio salui' dicebant, unde | 5 |
| et Cicero ait in Miloniana "cum hic de reda reiecta | |
| paenula desiluisset". sic etiam ab eo, quod est 'cano', non | |
| 'cecini', sed 'canui' dicebant, unde Sallustius "cornua occa- | |
| nuerunt". |