| tibiqve oscilla ex alta s. m. p. 'mollia' pensilia, ut | 2.389.1 |
| "pilentis matres in mollibus". oscillorum autem variae sunt | |
| opiniones; nam alii hanc asserunt fabulam. Icarus Atheniensis, | |
| pater Erigonae, cum acceptum a Libero patre vinum mortalibus | |
| indicaret, occisus est a rusticis, qui cum plus aequo potassent, de- | 5 |
| ebriati se venenum accepisse crediderant. huius canis est reversus | |
| ad Erigonam filiam, quae, cum eius comitata vestigia pervenisset | |
| ad patris cadaver, laqueo vitam finivit. haec deorum voluntate | |
| inter astra relata est, quam virginem vocant. canis quoque ille | |
| est inter sidera collocatus. sed post aliquantum tempus Athenien- | 10 |
| sibus morbus inmissus est talis, ut eorum virgines furore quodam | |
| compellerentur ad laqueum; responditque oraculum, sedari posse | |
| illam pestilentiam, si Erigonae et Icari cadavera requirerentur. | |
| quae cum diu quaesita nusquam invenirentur, ad ostendendam suam | |
| devotionem Athenienses, ut etiam in alieno ea quaerere viderentur | 15 |
| elemento, suspenderunt de arboribus funem, ad quem se tenentes | |
| homines hac atque illac agitabantur, ut quasi et per aerem illorum | |
| cadavera quaerere viderentur. sed cum inde plerique caderent, in- | |
| ventum est, ut formas ad oris sui similitudinem facerent et eas | |
| pro se suspensas moverent. unde et oscilla dicta sunt ab eo, quod | 20 |
| in his cillerentur, id est moverentur ora: nam 'cillere' est movere, | |
| unde et furcillae dictae sunt, quibus frumenta cillentur. alii dicunt | |
| oscilla esse membra virilia de floribus facta, quae suspendebantur | |
| per intercolumnia ita, ut in ea homines, acceptis clausis personis, | |
| inpingerent et ea ore cillerent, id est moverent, ad risum populo | 25 |
| commovendum. et hoc in Orpheo lectum est. prudentioribus tamen | |
| aliud placet, qui dicunt sacra Liberi patris ad purgationem animae | |
| pertinere. omnis autem purgatio aut per aquam fit aut per ignem | |
| aut per aerem, sicut et in sexto ait "aliae panduntur in- | |
| anes suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum | 30 |
| eluitur scelus aut exuritur igni": ut nunc per oscilla genus | |
| purgationis, quod est maximum, intellegamus; nam primum est | |
| aquae, secundum ignis, tertium aeris. {⁴³et aliter: 'mollia' hic pro | |
| 'mobilia'. et videtur Vergilius opinionem illorum sequi, qui in hono- | |
| rem Liberi patris putant oscilla suspendi, quod eius sit pendulus fructus. | 35 |
| oscilla autem dicta, sive quoniam capita et ora hostiarum in summis | |
| perticis figebantur, sive quia hunc lusum Osci dicuntur frequenter ex- | |
| ercuisse et rem per Italiam sparsisse.}⁴³ |