| laetvm legvmen fertile. et 'laetus' prout res fuerit ac- | 1.74.1 |
| cipe, ut 'laetus homo', id est hilaris; 'laetum pecus', id est pingue; | |
| 'laetum legumen', ut diximus, fertile. et legumen dicitur quod | |
| manu legatur nec sectionem requirat; frumenta vero sunt omnia | |
| quae ex se emittunt aristas. nam quod ait supra 'farra', frumenta | 5 |
| accipimus; species est enim pro genere. {⁴³siliqva folliculo, intra | |
| quem l . . . nascuntur. qvassante quae sonet, cum quass<atur>: Cae- | |
| cilius "si quassante capite tristes incedunt", <Plau>tus "capitibus | |
| quassantibus".}⁴³ |