| carminibvs patriis id est Romana lingua; pleraque enim | 2.394.1 |
| sacra pro gentium qualitate, pleraque secundum suum ritum colun- | |
| tur: nam hymni Libero apud Graecos Graeca, apud Latinos Latina | |
| voce dicuntur; hymni vero matris deum ubique propriam, id est | |
| Graecam, linguam requirunt. | 5 |