| et cvrvo satvrni dente id est falce, quae est in eius | 2.406.1 |
| tutela. nam Saturnus dicitur patri Caelo virilia falce amputasse, | |
| quae in mare cadentia Venerem creaverunt: quod ideo fingitur, quia, | |
| nisi umor de caelo in terras descenderit, nihil creatur. alii Satur- | |
| num deum esse temporum dicunt, quae, sicut falx, in se recurrunt. | 5 |
| alii vero dicunt Saturnum in progressu nihil nocere, cum retrogra- | |
| dus est, esse periculosum; ideoque eum habere falcem in tutela, | |
| quod et ipsa protenta nihil valet, retro acta vero, quicquid ei oc- | |
| currerit, secat. relictam scilicet a se paulo ante desertam. {⁴³et | |
| aliter: 'relictam' neglectam, non putatam.}⁴³ | 10 |