| dvrvs vterqve l. et vellendarum herbarum et frondium | 2.412.1 |
| secandarum. lavdato ingentia rvra exigvvm colito hoc | |
| etiam Cato ait in libris ad filium de agricultura. quod ideo dictum | |
| est, vel quia maiores agros incultos 'rura' dicebant, id est silvas | |
| et pascua, agrum vero, qui colebatur, ut intellegamus, laudato in- | 5 |
| gentes silvas, colito agrum minorem: vel, quod melius est, quia ait | |
| in primo "alternis idem tonsas cessare novales et se- | |
| gnem patiere situ durescere campum", quod fieri non potest, | |
| nisi fuerint spatia maiora terrarum; nam et Cato, ut diximus, et | |
| Cicero in oeconomicis ob hoc laudat praedia latifundia: vel quod, | 10 |
| ut dicit Donatus, etiam non culta praestant aliquid domino. |