| iam canit effectvs extremos vinitor antes melius | 2.417.1 |
| est 'effectus' legere, quam 'effectos', ut quidam legunt. et 'antes' | |
| alii extremos vinearum ordines accipiunt, alii macerias, quibus | |
| vineta cluduntur, quae maceriae fiunt de assis, id est siccis, la- | |
| pidibus: unde et 'assae tibiae' dicuntur, quibus canitur sine chori | 5 |
| voce. dicuntur autem antes a lapidibus eminentioribus, qui inter- | |
| ponuntur ad materiem sustentandam: nam proprie antes sunt | |
| eminentes lapides vel columnae ultimae, quibus fabrica sustinetur, | |
| et appellantur antes ἀπὸ τοῦ ἀντιστήκειν: ad quam etymologiam | |
| etiam extremos ordines vinearum possumus trahere, qui ante | 10 |
| stant. hoc autem dicit: iam cantat rusticus labore finito; tamen | |
| deesse non potest, quod exercere circa culturam vitium debeat. {⁴³et | |
| aliter: Cato de re militari "pedites quattuor agminibus, equites | |
| duobus antibus ducas". sunt autem extremae quadrarum partes.}⁴³ |