| {⁴³centavros leto domvit rhoetvmqve pholvmqve hic quaestio | 2.456.1 |
| est, cur Pholum inter Centauros interfectum dicat, quem Hercules etiam | |
| hospitem habuerit nec umquam infestaverit. sed peremptis Centauris | |
| cum sagittas eius Pholus miraretur, una earum supra pedem ipsius | |
| cecidit et ei letalis fuit. inter Lapithas autem et Centauros bellum fuit | 5 |
| propter Hippodamiam, sive Deianiram, et cum ad rapiendam virginem | |
| insolentes Centauri fuissent, a Lapithis sunt attriti.}⁴³ |