o fortvnatos nimivm s. s. b. n. a. non est abruptus trans- 2.458.1
itus ad laudem vitae rusticae, nam ad superiora pertinet. post vitu-
perationem enim vini ista quasi consolatio est, per quam ostenditur,
quantas voluptates rusticis natura praestiterit. quod autem ait
'fortunatos nimium', non ad fortunam, sed ad fortunae pertinet 5
quantitatem: nam hoc dicit, quantum in re est, maximas eis natura
praestitit voluptates: quas si nossent, essent non fortunati, sicut
nunc sunt, sed nimium fortunati {⁴³agricolae}⁴³.