| me vero diu quaesitum est, utrum philosophiae, an ru- | 2.475.1 |
| sticitatis esset vita felicior, unde nunc dicit primam esse philoso- | |
| phiam, post ipsam rusticam vitam. suam autem personam pro quo- | |
| cumque ponit: sic paulo post "rura mihi" pro 'cuilibet', sic | |
| in primo "non illa quisquam me nocte per altum ire", | 5 |
| in tertio "nec mihi tunc molles sub divo carpere so- | |
| mnos". et hoc est, quod dicit Horatius in arte poetica "hoc | |
| amet, hoc spernat promissi carminis auctor". {⁴³et aliter: et | |
| 'primum' et 'ante omnia', ut "primus ibi ante omnes".}⁴³ |