| avt dolvit miserans inopem avt invidit habenti | 2.499.1 |
| Cicero in Tusculanarum quinto libro hoc tractat, in quem cadit | |
| una mentis perturbatio, posse in eum omnes cadere, sicut potest | |
| omni virtute pollere, cui virtus una contigerit. unde nunc Vergi- | |
| lius noluit rustico adsignare misericordiam, ne ei daret etiam ce- | 5 |
| teras animi passiones, quas novimus et a bonis et a malis rebus | |
| venire: a bonis opinatis duas, unam praesentis temporis, ut gau- | |
| dium, et unam futuri, ut spem; a malis similiter duas, unam prae- | |
| sentis, ut dolorem, et unam futuri, ut metum: quas passiones esse | |
| animi non dubium est, unde etiam ipse ait in sexto "hinc | 10 |
| metuunt cupiuntque, dolent gaudentque", Sallustius etiam in | |
| Catilinae bello ait "omnes homines, qui de rebus dubiis | |
| consultant, ab odio amicitia, ira atque misericordia va- | |
| cuos esse decet. nam animus haud facile verum providet, | |
| ubi illa officiunt". ergo aut secundum Ciceronis tractatum hoc | 15 |
| dixit; aut, quod absolutius est, intellegamus, ideo rusticum pauper- | |
| tatem non dolere, quod eam malum esse non credit, sed munus | |
| deorum: Lucanus de paupertate "o munera nondum in- | |
| tellecta deum". est et aliud, quod possumus accipere: ideo rusti- | |
| cum nec bonis nec malis alienis moveri, quia eis non interest, | 20 |
| quippe qui ab urbibus est remotus. {⁴³et aliter: non crudelem rusticum | |
| inducit, qui inopis non misereatur, sed qui sciens paupertatem malum | |
| non esse, pauperis non doleat sortem: et ideo adiecit 'aut invidit ha- | |
| benti', quia non invidet, sciens divitias bonas non esse.}⁴³ |