| SERVII GRAMMATICI | |
| IN VERGILII GEORGICON LIBRVM TERTIVM | |
| COMMENTARIVS. | |
| te qvoqve magna pales invocat deam pabuli dicturus de | 3.1.1 |
| animalibus, sicut de frumentis dicturus et vitibus Cererem invocavit | |
| et Liberum. sane non est mirandum, usum esse eum prooemio, | |
| sicut est usus in primo: nam aliud quodammodo inchoaturus est | |
| carmen, pastorale scilicet, post completum georgicum. deinde | 5 |
| etiamsi unum sit, scimus concessum esse scribentibus, ut iteratione | |
| prooemii legentum reficiant interdum laborem: nam et Livius fre- | |
| quenter innovat principia, ut "incensa a Gallis urbe", ut "com- | |
| pletis consulibus", et Cicero in Verrinis, qui in frumentaria | |
| conciliavit auditorum animos iteratione principii, ut "omnes qui | 10 |
| alterum iudices {⁴³nullis impulsi inimicitiis}⁴³". Pales autem, ut di- | |
| ximus, dea est pabuli: quam alii Vestam, alii matrem deum volunt. | |
| hanc Vergilius genere feminino appellat, alii, inter quos Varro, | |
| masculino, ut 'hic Pales'. huic sacra solvuntur xi. K#¹¹²³. Maiarum | |
| die, quae Palilia vocantur. | 15 |