| inlavdati nescit bvsiridis a. Busiris rex fuit Aegypti: | 3.5.1 |
| qui cum susceptos hospites immolaret, ab Hercule interemptus est, | |
| cum etiam eum voluisset occidere. huius laudem scripsit Isocrates: | |
| unde 'inlaudati' participium est pro nomine, ut sit inlaudabilis, non | |
| qui laudatus non sit, sed qui laudari non meruerit, ut est illud in | 5 |
| septimo "dives inaccessos ubi Solis filia lucos" pro 'in- | |
| accessibiles', non ad quos nullus accessit, sed ad quos nullus acce- | |
| dere debeat. {⁴³et aliter: Busiris, Aegypti rex, omnibus annis Iovi ho- | |
| spites immolabat: nam per octo annos sterilitate Aegypto laborante, | |
| Pygmalion Cyprius finem futurum non ait, nisi sanguine hospitis lita- | 10 |
| tum fuisset. primus autem Thyestes alienigena immolatus originem | |
| sacrificio dedit. alii sic: Busiris, Neptuni filius, rex Aegypti: qui | |
| cum Iovi hospites immolaret, pari exemplo mactatus est ab Hercule, | |
| ipsum quoque ausus aris admovere.}⁴³ |