| hippodameqve graeca, quae in η exeunt, plerumque ipsum | 3.7.1 |
| η in 'ia' solvunt, ut Hippodame Hippodamia, Penelope Penelopia. | |
| fabula talis est: Hippodame filia fuit Oenomai, regis Elidis et Pi- | |
| sarum. hic equos habuit velocissimos, utpote ventorum flatu crea- | |
| tos. qui procos filiae multos necavit, sub hac condicione provoca- | 5 |
| tos ad curule certamen, ut aut victus traderet filiam, aut victos | |
| necaret. postea cum Pelopem amasset Hippodamia, corrupit Myr- | |
| tilum, aurigam patris, primi coitus pactione. qui factis cereis axi- | |
| bus cum, victore Pelope, a puella promissum posceret praemium, | |
| ab eius marito praecipitatus in mare est, cui nomen inposuit: nam | 10 |
| ab eo Myrtoum dicitur pelagus. vmeroqve pelops insignis | |
| ebvrno Tantalus, pater Pelopis, volens deorum temptare divinita- | |
| tem, invitatis filium suum epulandum adposuit. a quo omnes dii | |
| abstinuerunt, excepta Cerere, quae bracchium eius consumpsit. | |
| postea dii, punito Tantalo, cum voluissent eius filium revocare ab | 15 |
| inferis, Ceres ei eburneum bracchium restituit. quod ideo fingitur, | |
| quia Ceres ipsa est terra, quae corpora universa consumit, ossa | |
| tantum reservans. |