| in medio mihi caesar erit t. q. t. id est ipsi templum | 3.16.1 |
| dabo. et verbo usus est pontificali: nam qui templum dicabat, | |
| postem tenens dare se dicebat numini, quod ab illo necesse fuerat | |
| iam teneri et ab humano iure discedere. quod autem dicit 'in | |
| medio', eius templum fore significat: nam ei semper sacratus numini | 5 |
| locus est, cuius simulacrum in medio collocatur; alia enim tantum | |
| ad ornatum pertinent. {⁴³tenebit 'tenebit' pro 'possidebit'.}⁴³ |