| gangaridvm faciam Gangaridae populi sunt inter Indos | 3.27.1 |
| et Assyrios, habitantes circa Gangen fluvium, unde etiam Ganga- | |
| ridae dicti sunt. hoc vicit Augustus, unde est "inbellem | |
| avertis Romanis arcibus Indum". 'Gangaridum' vero pro 'Gan- | |
| garidarum' posuit, quia 'hic Gangarida' facit. quod autem ait 'vi- | 5 |
| ctorisque arma Quirini', non est contrarium: nam, ut etiam in | |
| primo Aeneidis diximus, Suetonius Tranquillus hoc de Augusto | |
| commemorat, quodam tempore tres partes populi, consentiente se- | |
| natu, obtulisse ei tria nomina, Quirini, Augusti, Caesaris. ille ne | |
| unum eligendo alias offenderet partes, primo Quirinus est dictus, | 10 |
| inde Caesar, post in nomine permansit Augusti: unde eum Vergilius | |
| omnibus istis appellat nominibus; nam Quirinum Romulum accipere | |
| non possumus, quia Gangaridas penitus ignoravit. {⁴³et aliter: id est | |
| Indorum a Gange fluvio.}⁴³ |