| ac navali svrgentes aere colvmnas {⁴³columnas dicit, quae | 3.29.1 |
| in honore Augusti et Agrippae rostratae constitutae sunt.}⁴³ Augustus | |
| victor totius Aegypti, quam Caesar pro parte superaverat, multa | |
| de navali certamine sustulit rostra, quibus conflatis quattuor effecit | |
| columnas, quae postea a Domitiano in Capitolio sunt locatae, quas | 5 |
| hodieque conspicimus: unde ait 'navali surgentes aere columnas'. | |
| nam rostratas Duilius posuit, victis Poenis navali certamine, e | |
| quibus unam in rostris, alteram ante circum videmus a parte ia- | |
| nuarum. |