| assaraci proles d. a. i. g. ponam, inquit, eorum statuas | 3.35.1 |
| qui a Iove usque ad Assaracum et ab Assaraco usque ad Augustum | |
| originem ducunt. Assaracus autem avus Anchisae, pater Capyis | |
| fuit. {⁴³et aliter: ex Iove et Electra, Atlantis filia, nascitur Dardanus, | |
| ex quo Erichthonius, cuius Trous, cuius Assaracus, cuius Laomedon | 5 |
| et Capys. et Laomedontis Priamus, eius Hector et ceteri; at Capyis | |
| Anchises, cuius Aeneas, cuius Iulus, a quo Iulia gens stemmate de- | |
| scendit ad Caesarem. alii sic: per Assaracum Troianos dicit; nam | |
| Assaracus avus Anchisae: Ennius "Assaraco natus Capys optimus, | |
| isque pium ex se Anchisen generat". ergo 'Assaraci <proles'> | 10 |
| Iulia familia, <quae> usque ad Augustum pervenit.}⁴³ |