| sev qvis olympiacae miratvs p. p. dicturus est de ar- | 3.49.1 |
| mentis et gregibus. armenta autem sunt equorum et boum, quod | |
| haec animalia apta sunt armis, ut scutis boum coria, equi proelio; | |
| greges vero capellarum et ovium sunt: ipse paulo post "hoc | |
| satis armentis: superat pars altera curae, lanigeros agi- | 5 |
| tare greges hirtasque capellas". haec tamen, armenta et gre- | |
| ges, sciendum quia plerumque confundit auctoritas. olympiacae | |
| miratvs praemia p. studiosus curulis certaminis, quod geritur apud | |
| Pisas in honorem Iovis Olympici. |