{⁴³mvltvm adeo ordo 'multum adeo iuvat arva'.}⁴³ rastris 1.94.1
et 'hos rastros' dicimus et 'haec rastra'; legimus enim "at istos
rastros interea depone" in Terentio, item "rastraque et in-
curvi saevum rubuere ligones". et rastra dicta, quia terram
radunt. glebas inertes pigras, nihil creantes. et transit ad 5
aliud praeceptum.